Barunzir Daurug (myrngwaur) wrote,
Barunzir Daurug
myrngwaur

Stella splendens in monte
Ut solis radium
Miraculis serrato,
Exaudi populum
Concurrunt universi
Gaudentes populi,
Divites et egeni,
Grandes et parvuli,
Ipsum ingrediuntur,
Ut cernunt oculi.
Et inde revertuntur
Gratiis repleti.
Principes et magnates
Ex stirpe regia,
Saeculi potestates
Obtenta venia
Peccaminum proclamant
Tundentes pectora.
Poplite flexo clamant
Hic: Ave Maria.
Praelati et barones,
Comites incliti,
Religiosi omnes,
Atque presbyteri,
Milites, mercatores,
Cives, marinari,
Burgenses, piscatores,
Praemiantur ibi.
Rustici aratores,
Nec non notarii,
Advocati, scultores,
Cuncti ligni fabri,
Sartores et sutores,
Nec non lanitici
Artifices et omnes
Gratulantur ibi.
Reginae, comitissae,
Illustres dominae,
Potentes et ancillae,
Juvenes parvulae,
Virgines et antiquae
Pariter viduae
Conscendunt et hunc montem
Et religiosae.
Coetus hi aggregantur,
Hic ut exhibeant
Vota, regratiantur,
Ut ipsa et reddant
Aulam istam ditantes,
Hoc cuncti videant,
Jocalibus ornantes,
Soluti redeant.
Cuncti ergo precantes
Sexus utriusque,
Mentes nostras mundantes
Oremus devote
Virginem gloriosam,
Matrem clementiae,
ln coelis gratiosam
Sentiamus vere.
Tags: poetrЫ, theoanalysis
Subscribe

  • Я посидел и подумал.

    Справился с первичными эмоциями. Попытался проанализировать свои ощущения и мысли. И пришёл к выводу, что я всё ещё с собой согласен и всё ещё…

  • ОЧЕНЬ интересно.

    Спасибо, товарищи, за поучительный опыт. Я вижу здесь одну любопытную закономерность. У меня есть ощущение, что почти полное единодушие в комментах…

  • Давайте последнее поясню

    Есть такая вещь - велосипед. Я фанатичный велосипедист, всё лето на колёсах. При этом я использую велик как повседневный транспорт - т.о., езжу по…

  • Post a new comment

    Error

    Anonymous comments are disabled in this journal

    default userpic

    Your reply will be screened

    Your IP address will be recorded 

  • 8 comments